Arquivo da tag: Phaedrus

Fabella (vel Parabola) optima Phaedri

1. Ecce mea praedilecta Phaedri fabella, quid heri primo tempore legi:

106. AUCTOR

Sensum aestimandum esse, non verba

Ixion quod versari narratur rota,
volubilem Fortunam iactari docet.
Adversus altos Sysiphus montes agens
saxum labore summo, quod de vertice
sudore semper irrito revolvitur,
ostendit hominum fine nullo miserias.
Quod stans in amne Tantalus medio sitit,
avari describuntur, quos circumfluit
usus bonorum, sed nil possunt tangere.
Urnis scelestae Danaides portant aquas,
pertusa nec complere possunt dolia?
Immo, luxuriae quicquid dederis, perfluet.
Novem porrectus Tityos est per iugera,
tristi renatum suggerens poenae iecur?
Quo quis maiorem possidet terrae locum,
hoc demonstratur cura graviore adfici.
Consulto involvit veritatem antiquitas,
ut sapiens intellegeret, erraret rudis.

In Phaedri Appendice Perottina

2. Sou desses que aprende improvisando. Alguém sugere algo melhor do que aquele “primo tempore” ali em cima?

Etiquetado

Hodierna Phaedri fabella

77. ASINUS ET GALLI

Qui natus est infelix, non vitam modo
tristem decurrit, verum post obitum quoque
persequitur illum dura fati miseria.

Galli Cybebes circum in questus ducere
asinum solebant, baiulantem sarcinas.
is cum labore et plagis esset mortuus,
detracta pelle sibi fecerunt tympana.
rogati mox a quodam, delicio suo
quidnam fecissent, hoc locuti sunt modo:
<<Putabat se post mortem securum fore:
ecce aliae plagae congeruntur mortuo!>>

In libro quarto Fabellae Phaedri

Etiquetado